Exodus 14:21
Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:16Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
Joshua 2:10Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
Joshua 4:23siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
Job 26:12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
Psalms 66:6Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
Psalms 78:13Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre: