Exodus 14:25
et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:3Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
Deuteronomy 3:22Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
Judges 4:15Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
2 Chronicles 20:29Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.
Job 20:24Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.