Exodus 14:3
Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:21Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
Psalms 139:2tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Jeremiah 20:10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
Ezekiel 38:17[Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.