Exodus 16:23
Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
24Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Cross References
Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.
Exodus 31:15Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Leviticus 23:3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Numbers 11:8Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
Luke 23:56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.