Exodus 17:1
Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
Numbers 9:17Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Numbers 20:2Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron:
Numbers 33:14Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.