Exodus 18:16
cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:
17At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
Cross References
Exodus 23:7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
Leviticus 24:15Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
Numbers 27:6Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deuteronomy 17:9Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.