Exodus 2:24
Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.
Cross References
Genesis 15:14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Genesis 28:12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
Genesis 35:12terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.