Exodus 20:17
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Cross References
Genesis 3:6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Genesis 34:23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
Job 31:1Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
Psalms 10:3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
Proverbs 4:23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.