Exodus 22:24
et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
Cross References
Leviticus 25:35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
Deuteronomy 23:20sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
Job 31:23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
Psalms 69:24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Psalms 78:63Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.