Exodus 25:18
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Cross References
Genesis 3:24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
Exodus 37:7Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
1 Kings 6:23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
1 Chronicles 28:18Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini.
Ezekiel 10:2Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Ezekiel 10:20Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.