Exodus 27:3
Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
4Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
Cross References
Exodus 24:6Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.
Exodus 38:3Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
Numbers 4:14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
1 Kings 7:40Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
2 Chronicles 4:11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: