Exodus 3:19
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
And I am sure that the king of Egypt will not let you go, no, not by a mighty hand.
In Context
Cross References
Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
Exodus 6:1Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
Exodus 7:14Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
Exodus 9:7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exodus 10:20Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
Exodus 11:10Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.