Exodus 34:18
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Deos conflatiles non facies tibi.
Cross References
Exodus 12:2Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Exodus 23:15Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte.
Luke 22:1Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: