Exodus 37:17
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
Cross References
Exodus 25:31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
Leviticus 24:4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
2 Chronicles 13:11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
Zechariah 4:11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?
John 1:4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
Hebrews 9:2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.