Exodus 37:23
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
And he made his seven lamps, and his snuffers, and his snuffdishes, of pure gold.
In Context
22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Cross References
Exodus 25:38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
Zechariah 4:2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.
Revelation 1:20Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
Revelation 5:5Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.