Exodus 4:20
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:22quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exodus 18:3et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.