Exodus 9:15
Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Cross References
Exodus 3:20Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos.
Exodus 9:6Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
Exodus 11:4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
Exodus 14:28Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
1 Kings 13:34Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
Proverbs 2:22impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.