Exodus 9:24
Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:6Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Psalms 18:13Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.
Isaiah 30:30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Matthew 24:21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.