Hiezechielis Prophetæ 13:22
Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 13
Cross References
Genesis 3:4Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
Jeremiah 6:14Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.
Jeremiah 14:13Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
Jeremiah 23:14Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.
Jeremiah 27:14Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis:
Jeremiah 29:32idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.