Hiezechielis Prophetæ 14:8
et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 14
Cross References
Leviticus 17:10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
Leviticus 22:3Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
Numbers 19:20Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
Deuteronomy 28:37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Psalms 34:16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
Psalms 37:22quia benedicentes ei hæreditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt.