Hiezechielis Prophetæ 16:43
Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
42et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius.
44Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Psalms 78:40Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Psalms 95:10Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Isaiah 63:10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Ezekiel 6:9et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis.
Ezekiel 7:8Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
Ezekiel 11:21Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.