Hiezechielis Prophetæ 16:49
Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
50et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Genesis 13:10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
Genesis 19:9At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
Psalms 138:6quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Proverbs 21:4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
Isaiah 3:9Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!