Hiezechielis Prophetæ 18:24
Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 18
Cross References
2 Chronicles 24:17Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
Psalms 125:5Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!
Proverbs 21:16Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
Ezekiel 18:10Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:
Ezekiel 18:22Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet.