Hiezechielis Prophetæ 20:3
Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
4Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
Proverbs 15:8Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Proverbs 28:9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Ezekiel 14:1Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.
Ezekiel 14:7Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me: