Hiezechielis Prophetæ 20:7
Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Leviticus 11:44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Leviticus 18:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
Isaiah 2:20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.