Hiezechielis Prophetæ 22:11
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 22
Cross References
Leviticus 18:6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
Leviticus 18:15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Leviticus 20:10Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.
Leviticus 20:17Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
Deuteronomy 27:22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen.