Hiezechielis Prophetæ 3:20
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 3
Cross References
Deuteronomy 13:3non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
2 Chronicles 24:17Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
Psalms 36:3Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Psalms 125:5Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!
Isaiah 8:14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.