Hiezechielis Prophetæ 40:16
Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 40
Cross References
1 Kings 6:29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
1 Kings 6:35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
2 Chronicles 3:5Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
Ezekiel 40:7Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos.
Ezekiel 40:21Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
Ezekiel 40:30Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum: