Hiezechielis Prophetæ 45:23
Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato.
24Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 45
Cross References
Leviticus 23:8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
Numbers 28:15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Numbers 28:24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
Numbers 29:11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
Hebrews 10:8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,