Hiezechielis Prophetæ 46:12
Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 46
Cross References
Leviticus 7:16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
Numbers 29:39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
1 Chronicles 29:21Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
2 Chronicles 7:5Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
Ezra 1:4Et factum est verbum Domini ad me, dicens,
Ezra 6:17Et factum est, cum audissem, surrexi super pedes meos, et audivi: et ecce vox loquens et sonus ejus sicut sonus aquarum multarum,