Hiezechielis Prophetæ 8:12
Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 8
Cross References
Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
Job 22:12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
Job 24:15Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
Psalms 73:11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Isaiah 29:15Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
Ezekiel 8:6Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.