Hiezechielis Prophetæ 8:17
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 8
Cross References
Genesis 6:13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
2 Kings 24:4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
Jeremiah 7:18Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
Jeremiah 20:8Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
Ezekiel 7:23Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
Ezekiel 11:6Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.