Galatas 2:20
Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Cross References
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John 6:57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
John 9:35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
John 14:19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
John 17:21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.