Galatas 3:24
Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Wherefore the law was our schoolmaster to bring us unto Christ, that we might be justified by faith.
In Context
23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
Cross References
Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Romans 10:4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
Galatians 2:16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
Galatians 3:25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
Colossians 2:17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.