Galatas 4:21
Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
Vulgata Clementina
In The King James Version
Tell me, ye that desire to be under the law, do ye not hear the law?
In Context
20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
Cross References
Matthew 22:29Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
John 5:46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
John 12:34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
Romans 7:5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Romans 10:3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.