Genesis 1:16
Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
17Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
Cross References
Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
Psalms 8:3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Psalms 74:16Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
Psalms 136:9lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psalms 148:5Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.