Genesis 1:29
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Job 36:31Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Psalms 104:14producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
Psalms 111:5Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.
Psalms 136:25Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psalms 146:7Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;