Genesis 13:16
Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Cross References
Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
Genesis 17:6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Genesis 17:20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Genesis 21:13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
Genesis 25:1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.