Genesis 14:17
Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
Cross References
Proverbs 14:20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
Hebrews 7:1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: