Genesis 15:13
Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Cross References
Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
Exodus 1:11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
Exodus 5:1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exodus 22:21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.
Leviticus 19:34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Deuteronomy 10:19Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.