Genesis 17:5
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Cross References
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
Numbers 13:16De tribu Gad, Guel filium Machi.
1 Chronicles 1:27Abram: iste est Abraham.
Isaiah 62:2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
Jeremiah 20:3Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.