Genesis 18:8
Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
Cross References
Genesis 19:3Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
Judges 5:25Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum./
Luke 17:8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
Luke 24:43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.