Genesis 20:5
nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?
Cross References
Joshua 22:22Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:
2 Kings 20:3Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.
Job 33:9Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Psalms 7:9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psalms 25:21Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
Psalms 73:13Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,