Genesis 21:14
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
Cross References
Genesis 16:7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Genesis 21:31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
Genesis 22:3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
Genesis 24:54Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum.
Genesis 26:31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Genesis 28:18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.