Genesis 26:12
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Cross References
Genesis 24:35et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Genesis 30:30Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Psalms 67:6Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Proverbs 10:22Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Zechariah 8:12sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.