Genesis 27:46
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito:
Genesis 26:35quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
Genesis 34:1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
1 Kings 19:4et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.
Job 7:16Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Jonah 4:3Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.