Genesis 28:17
Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
Cross References
Genesis 28:22et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
Genesis 35:7Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
Exodus 3:6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
2 Chronicles 5:14nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
Matthew 17:6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Luke 8:35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.