Genesis 3:20
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
And Adam called his wife’s name Eve; because she was the mother of all living.
In Context
21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
Cross References
Genesis 2:20Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
Genesis 5:29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
Genesis 29:32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Exodus 2:10Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.