Genesis 3:22
et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
23Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Cross References
Genesis 2:9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
Genesis 11:6et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Proverbs 3:18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
Isaiah 47:12Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
John 6:48Ego sum panis vitæ.
Revelation 22:2In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.