Genesis 31:42
Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 16:11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Genesis 27:33Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
Genesis 31:5dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
Genesis 31:24Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Genesis 31:53Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:
Deuteronomy 15:13et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: